Adeste fideles

Adeste fideles, laeti triunfantes, venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum, venite adoremus, venite adoremus, Dominum.
En grege relicto humiles ad cunas vocati pastores aproperant. Et nos ovanti gradu festinemus. Venite adoremus.
Aeterni Parentis splendorem aeternum velatum sub carne videbimus, Deum infantem pannis involutum, Venite adoremus.
Pro nobis egenum et foeno cubantem piis foveamus amplexibus; sic nos amantem quis nos redamaret? Venite adoremus.